Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.20
Not analysed yet
in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisseeos non dubium est, quamvis nullo alio scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Vergili, et sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur.