Latin
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.21
Not analysed yet
Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur? Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem,