Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.7
Not analysed yet
Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit,ne pampi- nariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat.