Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.8
Not analysed yet
Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem praefert,nec ullam generandi vim possidet.