Latin · ~3 min
3.11.1 to 3.11.2
Columella, Res Rustica 3.11.1-2
Not analysed yet
Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.