Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 11
Columella, Res Rustica 3.11.3
Not analysed yet
Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum