Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 11
Columella, Res Rustica 3.11.5
Not analysed yet
natum large contegi. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere.