Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 11
Columella, Res Rustica 3.11.4
Not analysed yet
quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regeri atque comburi; tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti-