Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 12
Columella, Res Rustica 3.12.5
Not analysed yet
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.