Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 12
Columella, Res Rustica 3.12.6
Not analysed yet
Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.