Latin · ~2 min
3.14.2 to 3.14.3
Columella, Res Rustica 3.14.2-3
Not analysed yet
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student nec usum habent faciendae viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo evenit ut celerius quoque sit tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est saepius translatam. Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra; ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.