Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 15
Columella, Res Rustica 3.15.1
Not analysed yet
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur. 5