Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 17
Columella, Res Rustica 3.17.4
Not analysed yet
Sed hanc positionem damnavit usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat; quod cum acciderat, superior pars seminis retorresccbat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.