Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 18
Columella, Res Rustica 3.18.1
Not analysed yet
Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed redeamus ad propositum.