Latin · ~3 min
3.20.2 to 3.20.3
Columella, Res Rustica 3.20.2-3
Not analysed yet
quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b At si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantae possimus multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque. Eatenus velut athletarum quodam contenti simus tetradio; satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.