Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 20
Columella, Res Rustica 3.20.4
Not analysed yet
De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae: non quod aut ipse potuerinta meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime id probaverit,effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.