Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 20
Columella, Res Rustica 3.20.5
Not analysed yet
Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus; quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;