Latin
Book 3, Chapter 4
Columella, Res Rustica 3.4.3
Not analysed yet
Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quae proposui, suo iam persequar ordine.