Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 5
Columella, Res Rustica 3.5.1
Not analysed yet
Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.