Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 5
Columella, Res Rustica 3.5.2
Not analysed yet
Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverittempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentientdifferentiam, cum ex mediocri materia in exilem translata sunt; sive laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt.