Latin · ~4 min
4.16.2 to 4.16.4
Columella, Res Rustica 4.16.2-4
Not analysed yet
Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponiturpalus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat. Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel deponcndusest vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est; quoniam contingensvitem mutua vice sustinetur et sustinet. Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.