Latin · ~2 min
4.17.1 to 4.17.2
Columella, Res Rustica 4.17.1-2
Not analysed yet
Perticarum iugum fortius minusque operosum est. 4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in-