Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 18
Columella, Res Rustica 4.18.2
Not analysed yet
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat; nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit. Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.