Latin · ~3 min
Book 4, Chapter 19
Columella, Res Rustica 4.19
Not analysed yet
De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est. Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresqueventi, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur se celsius evagari,fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt. Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis praebeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.