Latin · ~4 min
4.22.1 to 4.22.3
Columella, Res Rustica 4.22.1-3
Not analysed yet
Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus; is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt,ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore sumptu restituitur; mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit. Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.