Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 22
Columella, Res Rustica 4.22.4
Not analysed yet
Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,in flagellum summittitur: sive brevius, in pollicem: sive admodum exiguum, in furunculum. Is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam; quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum supervagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.