Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 29
Columella, Res Rustica 4.29.6
Not analysed yet
Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam pluri- mum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit.