Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 29
Columella, Res Rustica 4.29.7
Not analysed yet
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata. De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.