Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 7
Columella, Res Rustica 4.7.1
Not analysed yet
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur. Nam si vehementius induru- erunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est: alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est.