Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 7
Columella, Res Rustica 4.7.2
Not analysed yet
Neque enim eatenus plaga constitit qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet. Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites; ultra enim non serpit vaporis violentia.