Latin · ~2 min
5.6.33 to 5.6.34
Columella, Res Rustica 5.6.33-34
Not analysed yet
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet. Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.