Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 6
Columella, Res Rustica 5.6.35
Not analysed yet
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque materia dicitur; nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.