Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 1
Columella, Res Rustica 6.1.1
Not analysed yet
Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim; quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et 'ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.