Latin
Book 6, Chapter pr
Columella, Res Rustica 6.7
Not analysed yet
nostri laboris est particeps. Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem. traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister: quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit: quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura: cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capitale esset bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium.