Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 3
Columella, Res Rustica 6.3.6
Not analysed yet
facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili debet ad faeni pondus adici, qua terra proscinditur: sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus Iunias viride pabulum recte secatur: potest etiam in calend. Iulias frigidioribus locis idem praestari: a quo tempore in calend. Novemb. tota aestate et deinde autumno satientur fronde; quae tamen non ante est utilis, quam cum maturaveritvel imbribus vel assiduis roribus: probaturque maxime ulmea,