Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 3
Columella, Res Rustica 6.3.7
Not analysed yet
post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimae sunt ilignea et qucrnea et laurea: sed eae post aestatem necessariae deficientibus ceteris. Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen vel melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet; nam id quoque, ut iuniperus,respuitur a pecore propter aculeos.