Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 31
Columella, Res Rustica 6.31.1
Not analysed yet
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur, et faucibus infunditur; similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.