Latin · ~4 min
Book 6, Chapter 32
Columella, Res Rustica 6.32
Not analysed yet
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit. Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina. Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.