Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 34
Columella, Res Rustica 6.34
Not analysed yet
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.