Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 35
Columella, Res Rustica 6.35
Not analysed yet
Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam deducas ad aquam. Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis quibus mularum greges curae est submittere.