Latin · ~3 min
6.5 to 6.6
Columella, Res Rustica 6.5-6
Not analysed yet
Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret; cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium. De secundo tamen responso dubium non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet. Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum; alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem: de eo genere primum dicemus, cuius usus