Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 3
Columella, Res Rustica 7.3.3
Not analysed yet
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant.