Latin · ~5 min
7.3.4 to 7.3.7
Columella, Res Rustica 7.3.4-7
Not analysed yet
Itaque si plerumque est atrocior hiems,hoc genus eligemus: si clementior, mutilum probabimus marem: quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt. Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadrupedis aetas ad progenerandum optima est trima: nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis: fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas. :variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice prolixi villi, nec asperi, lanosi et ampli uteri. Nam vitandus est glaber et exiguus.