Latin · ~5 min
7.5.11 to 7.5.15
Columella, Res Rustica 7.5.11-15
Not analysed yet
Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo quoque dupliciter infestat ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis extat pilus, eique subest vermiculus. Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita. Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato. Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus. Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.