Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 5
Columella, Res Rustica 7.5.16
Not analysed yet
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.