Latin · ~4 min
7.9.2 to 7.9.5
Columella, Res Rustica 7.9.2-5
Not analysed yet
possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimistatus, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci. Femina sus habetur ad partus edendos idoneafere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus. Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.