Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 9
Columella, Res Rustica 7.9.6
Not analysed yet
Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.