Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 14
Columella, Res Rustica 8.14.8
Not analysed yet
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.