Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 14
Columella, Res Rustica 8.14.9
Not analysed yet
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.