Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 2
Columella, Res Rustica 8.2.12
Not analysed yet
Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur. Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.